Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Saint Ambrose of Milan (340-397):
De Sacramentis

Lectio quarta:  

    Panis est in altari usitatus ante verba sacramentorum. Ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest quod panis est esse corpus Christi? Consecratio igitur quibus verbis et cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo offertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? Hic nempe quo facta sunt omnia: caelum, terra, maria. Vides ergo quam operarius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermone domini Iesu Christi, ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operarius est ut sint quae erant et in aliud convertantur? Et sic quod erat panis ante consecrationem iam corpus Christi post consecrationem est, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi. Et vinum cum aqua in calice mixtum, fit sanguis consecratione verbi caelestis. Sed forte dicis: speciem sanguinis non video, sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem assumpsisti, ita etiam Christi similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis. Didicisti quia corpus accipis Christi. Vis scire quia verbis caelestibus consecratur? Accipe quae sunt verba. Dicit sacerdos: fac nobis, inquit, hanc oblationem adscriptam, rationabilem, acceptabilem, quod est figura corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit ad caelum, ad te, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, gratias agens benedixit, fregit, fractumque Apostolis suis, et discipulis suis tradidit, dicens: accipite, et edite ex hoc omnes; hoc enim est corpus meum, quod pro multis confringetur. Similiter et calicem postquam coenatum est, pridie, quam pateretur, accepit, respexit ad caelum, ad te, sancte pater, omnipotens aeterne Deus, gratias agens benedixit, Apostolis et discipulis suis tradidit, dicens: accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim sanguis meus. Inde, omnia illa Evangelistae sunt usque ad Accipite, sive corpus, sive sanguinem. Inde verba Christi sunt: accipite et bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus. Vide singula. Qui pridie quam pateretur accepit, inquit, in sanctis manibus panem. Antequam consecretur panis est. Ubi autem verba Christi accesserint, corpus Christi est. Deinde audi dicentem: accipite et edite ex hoc omnes: hoc est enim corpus meum. Et ante verba Christi, calix est vino et aqua plenus. Ubi autem verba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. Ergo vide quam potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod corpus suum et sanguinem suum accipiamus, de cuius fide et testificatione dubitare non debemus.

 

Source:  CORPUS THOMISTICUM   Sancti Thomae de Aquino Officium corporis Christi «Sapientia» authenticitate dubium Textus a C. Lambot in "Revue Bénédictine" 1942 editos recognovit Enrique Alarcón ac instruxit.  This is an office attributed to Saint Thomas Aquinas for the Feast of Corpus Christi.  Lesson 4 at Matins is taken from (possibly pseudo-) Saint Ambrose De Sacramentis IV, 5f.  Emphasis added.  As this is not taken from a liturgical book, there is a small possibility that the author is not quoting the words of Consecration exactly as they were used at Mass--more recent iterations of the Ambrosian Rite employ a form more similar to the traditional Roman words of Consecration. (See Catholic Encyclopedia, s.v. "Ambrosian Liturgy."
 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!