Sabbato ante Dom. ultimam Augusti

Beatæ Maríæ Vírginis titulo
SALUS INFIRMÓRUM

[English Text]

Introitus:

Salus pópuli ego sum: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos. [Ps. xxxiii: 2] Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. Glória Patri. Salus pópuli.

Oratio:

Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum.

Prov. viii: 22-35

Léctio libri Sapiéntiæ.
Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abyssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ. Quando præparábat cælos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abyssos: quando áethera firmábat sursum et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando appendébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.

Graduale Ps. cii: 1 et 3-4

Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia interióra mea nómini sancta ejus. Qui sanas omnes infirmitátes tuas, qui rédimit et intéritu vitam tuam. [Ps. cxvii: 14] Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus: et factus est mihi in salútem.

Allelúja, allelúja. [Ps. lix: 13] Da nobis, Dómine, auxílium de tribulatióne: quia vana salus hóminis. Allelúja.

Post Septuagesima: Tractus Ps. cxvii: 16-17

Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me, déxtera Dómini fecit virtútem. v. Non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini. v. [Ps. lix: 13] Da nobis, Dómine, auxílium de tribulatióne: quia vana salus hóminis.

Tempore autem Paschali:

Allelúja, allelúja. Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus: et factus est mihi in salútem. Allelúja. v. [Ps. lix: 13] Da nobis, Dómine, auxílium de tribulatióne: quia vana salus hóminis. Allelúja.

Joann. ii: 1-11
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: «Vinum non habent.» Et dicit ei Jesus: «Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea.» Dicit mater ejus minístris: «Quodcúmque díxerit vobis, fácite.» Erant autem ibi lapídeæ hýdriae sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulae metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: «Impléte hýdrias aqua.» Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: «Hauríte nunc, et ferte architriclíno.» Et tulerunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, ministri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: «Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc.» Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus. 

Credo.

Offertorium: Jerem. xviii: 20

Recordáre, Vírgo Mater, dum stéteris in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

Secreta:

Hæc oblátio, Dómine, per salutíferam beatíssimæ unigéniti Fílii tui Genetrícis intercessiónem, nos in tua grátia confírmet, et a malis ómnibus reddat immúnes. Per eúmdem Dóminum.

Præfatio de B. María Virg. "Et te in Festivitáte."

Communio: Isai: xlvi: 13

Dabo in Sion salútem, et in Israël glóriam meam.

Postcommunio:

Divína libátio, córporis et sánguinis tui, Dómine Jesu Christe, quam in honórem Genetrícis tuæ devóte suscépimus, temporális vitæ páriter et ætérnæ múnera largiátur: Qui vivis et regnas.