In Veneratióne
Immaculáti Cordis Beatæ Maríæ Vírginis, Refúgium Pecatórum
[English Text]
Introitus Ps. lxxxv: 15, 16
T u, Dómine Deus, miserátor et miséricors; patiens, et multæ
misericordiæ, et verax: réspice in nos, et miserére nostri, et salvos fac
filios ancíllæ tuæ, genitrícis Fílii tui et regínæ totíus mundi. [Ps.
ibid. 1] Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, quóniam inops et
pauper sum ego. Glória Patri. Tu, Dómine.
Oratio:
C lementíssime Deus, qui ad peccatórum salútem et miserórum
salútem perfúgium beátam Vírginem Maríam, Unigéniti tui genitrícem
ejúsque gratiárum adminístram esse voluísti: præsta quǽsumus; ut, dum
Cordis ejúsdem amantíssimæ Matris commemoratiónem celebrámus, et
peccatoribus conversionem, et cunctis fidélibus cœléstium ubertátem donórum
obtinére mereámur. Per eúmdem Dóminum.
Ecclus xxxvi: 1, 13-19
Léctio libri Sapiéntiæ:
Miserére nostri, Deus, ómnium, et réspice nos et osténde nobis
lucem miseratiónum tuárum. Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia
non est deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab
inítio. Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, et Israël
quem coæquasti primogenito tuo. Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ,
Jerúsalem, civitáti requiéi tuæ. Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et
glória tua pópulum tuum. Da testimónium his qui ab initio creatúræ tuæ
sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ
prióres. Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles
inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem
Aaron de pópulo tuo: et dirige nos in viam justitiæ.
Graduale
R ecordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis
bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. Memoráre diérum humilitátis
tuæ, et tu ínvoca Dóminum, et lóquere regi pro nobis, et líbera nos de
morte.
A llelúja, allelúja. [Esther vii: 3, 4]
Si inveni grátiam in óculis tuis, dona mihi pópulum meam, pro quo óbsecro:
Tráditi sunt enim ut conterántur et péreant. Allelúja.
Post Septuagesima:
Tractus: Prov. viii: 32-35
N unc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas.
Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. v.
Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et
obsérvat ad postes óstii mei. v. Qui me
invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
Tempore autem Paschali: Allelúja
A llelúja, allelúja. [Esther vii: 3, 4]
Si inveni grátiam in óculis tuis, dona mihi pópulum meam, pro quo óbsecro:
Tráditi sunt enim ut conterántur et péreant. Allelúja. [Ibid.
2] Quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris,
impetrabis. Allelúja.
Joann.
ii: 1-11
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I n illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et
erat mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad
núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: «Vinum non habent.»
Et dicit ei Jesus: «Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea.»
Dicit mater ejus minístris: «Quodcúmque díxerit vobis, fácite.» Erant
autem ibi lapídeæ hýdriae sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum,
capiéntes síngulae metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: «Impléte
hýdrias aqua.» Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: «Hauríte
nunc, et ferte architriclíno.» Et tulerunt. Ut autem gustávit
architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, ministri autem
sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei:
«Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id
quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc.» Hoc fecit
inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ et manifestávit glóriam suam,
et credidérunt in eum discípuli ejus.
Credo.
Offertorium
N e áuferas, Dómine, misericórdiam tuam a nobis, propter Matrem tuam;
sed fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi:
quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Secreta:
R edémptor Dómine, cujus mortem in hoc sacrifício commemorámus: per
hujus méritum et piísimæ Matris tuæ Maríæ suffrágium , omnes qui in te
peccavérunt benígnus intuére: ut convérsi ab erróre viæ suæ, tibi pœneténtes
desérviant, et ab ætérna damnatióne liberéntur: Qui vivas.
Præfátio de B. María Vírg. Et te in veneratióne
Communio:
R egina mundi piíssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra
pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium. (T.P.
Allelúja).
Postcommunio:
D eus, qui nobis in hac mensa singuláre nostræ mortalitátis
reliquísti præsídium: recordáre, quǽsumus, miseratiónem tuárum; et
deprecatiónem quam toto corde beáta María, Mater tua, coram te júgiter pro
clemens admítte, et eos in viam justítiæ et pacis redúcere dignéris: Qui
vivas et regnas.
From Sylvester P. Juergens, SM, STD, The Ideal Missal
Turnhout, Belgium: Henri Proust & Co, 1962
Nihil Obstat: Arthur J. Scanlan, STD
Imprimatur: +C. Eykens (Antwerp).
|