Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 2 April
S. Francisci de Paula

Introitus: Ps xci: 13-14

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. (T.P. Allelúja, allelúja) [Ps. ibid: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. Justus.

Oratio.

Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum Confessórem Sanctórum tuórum glória sublimásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus méritis et imitatióne, promíssa humílibus prǽmia felíciter consequámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.

Philipp. iii: 7-12.

Léctio Epistola; beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et arbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, inquo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 1] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus: Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. [Ps.cxi: 1] Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ant Dóminum. Allelúja.

Luc. xii: 32-34

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nolíte timére pusíllus grex, quia conplácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis et date elemósynam. Fácite vobis sácculos qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.»

Offertorium: Ps. xx: 2-3.

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.. (T.P. Allelúja).

Secreta:

Hæc dona devótæ plebis, Dómine, quibus tua cumulámus altária, beáti Francísci méritis tibi grata nobísque salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.

Praefatio Communis

Communio: Matt xxiv: 46-47

Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.. (T.P. Allelúja).

Postcommunio:

Sumpta, Dómine, sacraménta cœléstia: beáto Francísco Confessóre tuo intercedénte, precámur; ut et temporális vitæ subsídia nobis cónferant et ætérnæ.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!