Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 5 Aprilis
S. Vincentii Ferrerii, Confessoris

Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis l loco, præter Orationem sequentem:

Oratio:

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Vincéntii Confessóris tui méritis et prædicatióne illustráre dignátus es: concéde nobis fámulis tuis; ut et ipsíus instruámur exémplis et ab ómnibus ejus patrocínio liberémur advérsis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.

Secreta (C):

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratione Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Praefatio Communis

Postcommunio (C):

Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra;
ei de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!