Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 16 Aprilis (vel, alicubi die 18 Februarii)
S. Mariæ Bernardæ Soubirous, Vírginis

Introitus: Ps.xliv: 13, 15, et 16

Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vultum tuum.

Oratio:

Humílium, Deus, protéctor et amátor, qui fámulam tuam Maríam Bernárdam Immaculátæ Vírginís Maríæ apparitióne et allóquio recreásti: præsta, quǽsumus; ut, per símplices fídei sémitas, ad tuam in cœlis visiónem perveníre mereámur. Per Dóminum

Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ

Vel, in die 18 Februarii fit Commemoratio
S. Simeonis, Episcopi et Martyris
Oratio

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, qui pondus própriæ actiónis gravat, beáti Simeonis Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Is. lv: 1-3 et 6-9

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Omnes sitiéntes, veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum: misericórdias David fidéles. Quǽrite Dóminum dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius, et ad Deum nostrum : quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ : neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris.

Graduale Ps. xliv: 5

Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, prospere procede, et regna. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem et justítiam, et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja. v. Vidi speciósam sicut colúmbam, et circumdábant eam flores rosárum et lília convállium. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus (Ps. xliv: 11, 12, 13, 10, 15 et 16):

Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in hónore tuo. v. Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus affferéntur tibi. v. Afferéntur in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Vidi speciósam sicut colúmbam, et circumdábant eam flores rosárum et lília convállium. Allelúja. v. Veni, elécta mea,et ponam in te thronum meum, quia concupívit Rex spéciem tuam. Allelúja

Matth. xiii: 44-52

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Offertorium: Ps xliv: 15 et 160

Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultátióne: adducéntur in templum Regis. Pro pátribuis tuis nati sunt tibi fílii: constítues eos príncipes super omnem terram. (T.P. Allelúja)

Secreta:

Cœlestem nobis, Dómine, præbeant tua sancta fervórem, quo beáta virgo María Bernárda seípsam hóstiam laudis tibi placéntem exhíbuit. Per Dóminum.

Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ

Die 18 Februarii S. Simeonis, Episcopi et Martyris, Secreta:

Hostias tibi, Dómine, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontífice, dicátas méritas, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Eccl. xxxix:

Floréte, flores quasi líllium date odórem et frondéte in grátiam. Collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis (T.P. Allelúja)

acris, Dómine, recreátis mystériis, quǽsumus : ut miram beátæ Maríæ Bernárdæ constántiam æmulántes, patiéntiæ præmium cónsequi mereámur ætérnum. Per Dóminum.

Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ

Die 18 Februarii S. Simeonis, Episcopi et Martyris,  Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercédente beáto Simeóne Mártyre tuæ atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!