Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 25 Aprilis
S. Marci, Evangelistæ

Litaniæ majores
Statio ad S. Petrum

Ad Processionem dicitur Missa de Rogationibus, ut habetur suo loco in Proprio de Tempore, et, si contingat transferri Festum S. Marci, non tamen transfertur Processio, nisi quando prœdictum Festum occurrat in die Paschae: tunc enim in Feriam III sequentem transferatur.


Introitus. Ps. lxiii: 3.

Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja. allelúja. Ps. ibid. 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timore inimíci éripe ánimam meam. Glória Patri. Protexísti

Oratio.

Deus, qui beátum Marcum Evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti: tríbue, quǽsumus; ejus nos semper et eruditióne profícere et oratióne deféndi. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Rogationum, præterquam in Missa conventuali vel cantata, si altera dicatur Missa de Rogationibus: de quibus tamen, etiam in Missis privatis, non legitur Evangelium in fine:

Oratio.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóm.

Ezech. i: 10-14.

Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Similitúdo vultus quátuor animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum: et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.

Allelúja, allelúja. Ps. lxxxviii: 6 Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. xx: 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Luc. x: 1-9

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portare sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: «Pax huic dómui»: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: «Appropinquávit in vos regnum Dei.»»

Credo.

Offertorium. Ps. lxxxviii88.6.

Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

Secreta:

Beáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte tibi múnera deferéntes, quǽsumus, Dómine: ut, sicut illum prædicátio evangélica fecit gloriósum: ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi reddat accéptos. Per Dóminum.

Pro Rogationibus Secreta.

Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Ps. lxiii: 11

Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.

Postcommunio

Tríbuant nobis, quǽsumus, Dómine, contínuum tua sancta præsídium: quo, beáti Marci evangelístæ tui précibus, nos ab ómnibus semper tueántur advérsis. Per Dóminum .

Pro Rogationibus Postcommunio:

Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favore proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóm.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!