Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 26 Aprilis
Beátæ Maríæ Vírginis de Bono Consilio
III Classis

[Latin Text]

Introitus:

Gaudéamus omnes in Dómino diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Ps. xliv: 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Gaudéamus omnes.

Oratio:

Deus, qui Genitrícem dilécti Fílii tui matrem nobis dedísti, ejúsque speciósam Imáginem mira apparitióne clarificáre dignátus es: concéde, quǽsumus; ut ejúsdem mónitis júgiter in hæréntes, secúndum cor tuum vívere, et ad cæléstem pátriam felíciter perveníre valeámus. Per eúmdem Dóminum.

Eccli xxiv: 24, 23-31

Léctio Libri Sapiéntiæ.
E
go quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale

Ego sapiéntia hábito in consílio, et eruditis intérsum cogitatiónibus. v. Beátus homo qui audit me, et vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.

Allelúja, allelúja. v. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti dicitur:
Tractus: Prov. viii: 17 et 20-21

Meum est consíllium, et ǽquitas, mea est prudéntia mea est fortitúdo. v. Ego diligéntes me díligo: et qui mane vígilant ad me, invéniet me. v. In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii. v. Ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum réplam.

Allelúja, allelúja. v. Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. v. Per te, Dei Génitrix, nobis est vita pérdita data: quæ de cælo suscepísti prolem, et mundo genuísti Salvatórem. Allelúja.

Luc. i: 26-38
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I
n illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názereth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: «Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.» Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: «Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis.»

Credo.

Offertorium: Jerem. xviii: 20.

Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspectu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Sanctífica, Dómine, quǽsumus, obláta libámina: et beátæ Dei Genitrícis Maríæ, Boni Consílii Matris, salubérrima intercessióne, nobis salutária fore concéde. Per eúmdem Dóminum.

Prefatio de B. María Virg. Et te in Festiviáte.

Communio:

Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum Salvatórem ómnium.

Postcommunio:

Audjuvit nos quǽsumus, Dómine, gloriósæ tuæ Genetrícis sempérque Vírginis Mariæ, Matris Boni Consílii, intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, ea quæ agénda sunt júgiter vidére fáciat, et ad implénda quæ víderint convaléscere: Qui vivis.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!