Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 28 Aprilis
S. Pauli a Cruce, Confessoris

Introitus: Gal. ii: 19-20.

Christo confíxus sum Cruci: vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus: in fide vivo Filii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me, allelúja, allelúja. Ps. xl: 2 Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus. Glória Patri. Christo.

Oratio:

Dómine Jesu Christe, qui ad mystérium crucis prædicándum, sanctum Paulum singulári caritáte donásti, et per eum novam in Ecclésia famíliam floréscere voluísti: ipsíus nobis intercessióne concéde; ut passiónem tuam júgiter recoléntes in terris, ejúsdem fructum cónsequi mereámur in cœlis. Qui vivis.

Et fit Commemoratione S. Vitalis, Martyris

Præsta quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Vitalis, Mártyris tui, natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

1 Cor. I: 17-25

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios:
Fratres: Non misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur Crux Christi. Verbum enim Crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo. Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Judǽi signa petunt et Græci sapiéntiam quærunt: nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, ipsis autem vocátis Judǽis atque Græcis Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam: quia, quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et, quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

In Tempus Paschale:

Allelúja, allelúja. v. (2 Cor. v: 15) Pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est, et resurréxit. Allelúja. Rom. viii: 17 Si fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi: si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Allelúja.

In Missis votivis extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja ad Introitum, Offertorium et Communionem,
et post Epistolam dicitur :

Graduale: Gal. vi: 14

Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. 1 Cor.ii: 2 Non judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
Allelúja, allelúja. 1 Petri ii: 21 Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Allelúja.

Luc. x: 1-9

Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam

In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: «Appropinquávit in vos regnum Dei.»»

Offertorium: Ephes. v: 2

Ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis, allelúja.

Secreta:

Cæléstem nobis, Dómine, præbeant mystéria hæc passiónis et mortis tuæ fervórem: quo sanctus Paulus, ea offeréndo, corpus suum hóstiam vivéntem, sanctam, tibique placéntem exhibuit: Qui vivis.

Pro S. Vitale

Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéntis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: 1 Petr. iv: 13

Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. Allélúja

Postcommunio

Súmpsimus, Dómine, divinum sacraméntum, imménsæ caritátis tuæ memoriále perpétuum: tríbue, quǽsumus; ut sancti Pauli méritis, et imitatióne, aquam de fóntibus tuis hauriámus in vitam ætérnam saliéntem, et tuam sacratissimam passiónem córdibus nostris impréssam móribus et vita teneámus: Qui vivis

Pro S. Vitale

Da, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne sanctórum, temporáli gratulámur officio; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum

 

Eadem die 28 Aprilis
Pro S.Vitale Martyre

Missa Protexísti, de Communi Mártyrum Tempore Paschali 1° loco, cum Orationibus ut supra.

Pro votiva extra Tempus Paschale Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3° loco.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!