Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 30 Aprilis
S. Catharínæ Senénsis, Virginis

Missa Dilexísti, de Communi Virginum 3 loco,
ritu Paschali,
cum Orationibus ut infra:

Oratio (P):

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Catharínæ Vírginis tuæ natalítia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætámur, et tantæ virtútis proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Secreta (P):

Acéndant ad te, Dómine, quas in beátæ Catharínæ sollemnitáte offérimus, preces, et hóstia salutáris, virgíneo fragrans odóre. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Æternitátem nobis, Dómine, cónferat, qua pasti sumus, mensa cœléstis: quæ beátæ Catharinæ Vírginis vitam étiam áluit temporálem. Per Dóminum.


 

FESTA MAJI

Post Octavam Pentecostes, prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa præcedentis Dominicæ impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quæ non sint Defunctorum, pænultimo loco dicitur Oratio Fidélium.

 

 

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!