Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 1 Augusti
S. Petri Apóstoli ad Víncula

Introitus: Act. xii: 11

Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Ps. cxxxviii: 1-2] Domine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. Glória Patri. Nunc scio vere.

Oratio:

Deus qui beátum Petrum Apóstolum a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pauli Apóstoli ante omes alia Commemoratiónes:

Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum, MM:

Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.

Act. xii: 1-11

Léctio Actuum Apostolórum.
I
n diébus illis: misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occídit autem Jacóbum fratrem Joánnis gladio. Videns autem quia placéret Judǽis, appósuit apprehénderet et Petrum. Erant autem dies Azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quáttuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: «Surge velociter.» Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem angelus ad eum: «Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas.» Et fecit sic. Et dixit illi: «Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me.» Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, érunt ad portam férream, quae ducit ad civitátem: quae ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: «Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum. et erípuit me de manu Heródis, et de omni expectatióne plebis Judæórum.»

Graduale Ps. xliv: 17-18

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja.  Solve, jubénte Deo, terrárum. Petre, caténas: qui facis ut páteant cæléstia regna beátis. Allelúja.

 Matth. xvi: 13-19
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I
n illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?» At illi dixérunt: «Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.» Dicit illis Jesus: «Vos autem quem me esse dicitis?» Respóndens Simon Petrus, dixit: «Tu es Christus, Fílius Dei vivi.» Respondens autem Jesus, dixit ei: «Beatus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.»

Credo.

Offertorium: Ps. xliv: 17-18

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.

Secreta:

Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium intercedénte beáto Petro Apóstolo tuo, vivíficet nos semper, et múniat. Per Dóminum

Pro S. Pauli, Secreta :

Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.

Pro Ss. Machabæis, Secreta

Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et, præsídium nobis crescat, et gáudium. Per Dóminum

Præfatio Apostolorum.

Communio: Matth. xvi: 18

Tu est Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Postcommunio:

Córporis sacri, et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per Dóminum.

Pro S. Pauli, Postcommunio

Percéptis, Dómine, sacrméntis, beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebrata sunt glória, nobis profíciant ad medélam. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Machabæis, Postcommunio

Praesta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. Per Dóminum

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!