Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 2 Augusti
S. Alfonsi Mariæ de Ligorio
Ep., Conf., et Eccl. Doct.

Introitus: Luc iv: 18

Spíritus Dómini super me propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. [Ps. lxxvii: 1] Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. v. Glória Patri. Spíritus Dómini.

 Oratio:

Deus, qui per beátum Alphónsum Maríam, Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: quǽsumus; ut ejus salutáribus mónitis edócti, et exémplis roboráti, ad te pervenire felíciter valeámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Stephano I, Papæ et Mart.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Stéphanum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

2 Tim. ii: 1-7

Léctio Epístolæ beáti Pauli aApóstoli ad Timótheum.
Caríssimi: Confortáre in grátia quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc coménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et álios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótibus sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllige quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.

Graduale Ps. cxviii: 52-53

Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam. v. [Ps. 39: 11] Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam, et salutáre tuum dixi.

Allelúja, allelúja. [Eccli. il: 3-4] Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.

+ Luc. x: 1-9

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I
n illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Prov. iii: 9, et 27.

Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.

Secreta:

Cælésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitatis exúre: qui beato Alphónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seipsum exhibére: Qui vivis.

Pro S. Stephano, Secreta:

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Communio: Matth. xvi: 18

Sacérdos magnus, qui in vita sua, suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne.

Postcommunio:

Deus, qui beátum Alphonsum Maríam Confessorem tuum atque Pontíficem, fidélem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis, precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant et percipiéndo sine fine colláudent. Per Dóminum.

Pro S. Stephano, Postcommunio:

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!