Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 4 Augusti
B.P.N. Sancti Domínici, Confessóris
III Classis

Introitus: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. [Ps. ibid., 2] Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Glória Patri. Os justi.

Oratio:

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici Confessóris tui, illumináre dignátus es méritis et doctrínis: concéde; ut ejus intercessióne temporálibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis. Per Dóminum.

2 Tim. iv: 1-8

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
C
aríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed a sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus: et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. [ibid. 3] Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Luc. xii: 35-40
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus expectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit, et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis Fílius hóminis véniet.»

Offertorium: Ps. lvxxviii: 25.

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta:

Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica; ut, méritis beáti Domínici, Confessóris tui, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc. xii: 42

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, beáti Domínici Confessóris tui patrocínio sublevémur. Per Dóminum.

«Veritas»

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!