Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 7 Augusti
Sancti Cajetani, Confessoris

Missa Os justi de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco, præter Orationem et Evangellium sequentem:

Oratio:

Deus, qui beáto Cajetáno Confesssóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confídere, et sola cæléstia desideráre. Per Dóminum.

Commemoration of S. Donati:

Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus: ut sancti Mártyris tui et Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium. Per Dóminum.

Matth. vi: 24-33
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et alterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre, et mammónæ. Ideo dico vobís, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans, potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non labórant, neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fœnum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei, et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobís.»

Secreta

Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi gráta sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Commemoration of S. Donati:

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut sancti Mártyris tui et Épíscopi Donati intercessióne, quem ad laudem nóminis tui dicátis munéribus honorámus, piæ nobis fructus devotiónis accréscat. Per Dóminum.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Cajetáno Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Commemoration of S. Donati:

Omnípotens et miséricors Deus, qui nos sacramentórum tuórum et partícipes éfficis, et minístros: præsta, quǽsumus; ut, intercedénte beáto Donáto, Mártyre tuo atque Pontífice, ejúsdem proficiámus et fídei consórtio, et digno servítio. Per Dóminum.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!