Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 8 Augusti
Ss. Cyriaci, Largi, et Smaragdi, MM

Introitus: Ps. xxxiii: 10-11

Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil est deest timéntibus eum: dívites eguérunt, et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non difícient omni bono. [Ps. ibid. 2] Benedícam Dóminum in omni témpore ; semper laus ejus in ore meo. v. Glória Patri. Timéte.

Oratio:

Deus, qui nos annua sanctórum Mártyrum tuórum Cyríaci, Largi et Smarágdi solemnitáte lætíficas: concéde propitius: ut, quorum natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóm.

I Thess. ii: 13-16

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thesselonicénses.
Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis: vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis: qui et Dóminum occidérunt Jesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et omnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper : pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.

Graduale Ps. xxxiii: 10et 11

Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil est deest timéntibus eum. v. Inquiréntes autem Dóminum non difícient omni bono.
Allelúja, allelúja. [Sap. iii:7] Fulgébunt justi, et tamquam sintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja.

+
Marc. xvi: 15-18
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fuerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.»

Offertorium: Ps. xxxi: 11.

Lætámini. in Dómino, et exsultáte justi: et gloriámini omnes recti corde.

Secreta:

Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, per cujus solemnitáte derfértur. Per Dóminum.

Communio: Marc. xiv: 17-18

«Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt.»

Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyríaco, Largo, et Smarágdo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!