Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 11 Augusti
Ss. Philuménæ, Vírginis; 
et Tibúrtii; et Susánnæ,
Vírginis; Mártyrum

Missa Salus autem de Communi plurimorum Martyrum extra tempus Paschale, 3° loco, cum orationibus ut infra.

Oratio (P):

Sanctórum Mártyrum tuórum Philuménæ, Tibúrtii et Susánnæ nos, Dómine, fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri; quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári. Per Dóminum.

Hebr. xi: 33-39

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt impetum ignis, effugérunt áciem gládli, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero, ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, et spelúncis, et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu Dómino nostro.

Secreta (P):

Adésto, Dómine, précibus pópuli tui, adésto munéribus: ut, quæ sacris sunt obláta mystériis, tuórum tibi pláceant intercessióne Sanctórum. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Súmpsimus, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: quod sit nobis, quǽsumus, interveniéntibus sanctis Martýribus tuis, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ Per Dóminum.

Eadem die 11 Augusti
Pro
Sancta Philuména, Vírginis et Mártyris

Missa Loquébar de Communi Vírginum 1° loco.

Oratio (C):

Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula, etiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius: ut, qui beátæ Philuménæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.

Secreta (C):

Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Philuménæ Vírginis et Mártyris tuæ solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio (C):

Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Philuména Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!