Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 16 Augusti
Sancti Joachim,
Patris Beátæ Maríæ Vírginis
II Classis

Introitus: Ps. cxi: 9

Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Ps. 111: 1] Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.. Glória Patri. Dispérsit, dedit paupéribus.

Oratio:

Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genitrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus. Per eúmdem Dóminum.

Eccli. xxxi: 8-11

Léctio libri Sapiéntiæ.
Beatus vir, qui invéntus est sine mácula: et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Quis probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala et non fecit: ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale Ps. cxi: 9 et 2

Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.v.Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja. v. O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.

 Matth. i: 1-16

+  Inítium sancti Evangélii secúndum Mattháeum.
L
iber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uríæ. Salomónem autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abiam. Abias autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. Josías autem génuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.

Credo, ratione Octavæ.

Offertorium: Ps. viii: 6-7.

Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta:

Súscipe, clementíssime Deus, sacrifícium in honórem sancti Patriárchæ Jóachim, patris Maríæ Vírginis, majestáti tuæ oblátum: ut, cum cónjuge sua, et beatíssima prole intercedénte, perféctam cónsequi mereámur remissiónem peccatórum, et glóriam sempitérnam. Per Dóminum.

Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Assumptióne:

Communio: Luc. xii: 42

Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sacraménta, quæ súmpsimus, intercedéntibus méritis et précibus beáti Jóachim patris Genitrícis dilécti Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi, tuæ grátiæ in præsénti, et ætérnæ glóriæ in futúro partícipes esse mereámur. Per eúmdem Dóminum.

 



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!