Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 24 Augusti
S. Bartholomǽi, Apóstoli

Introit: Ps. cxxxviii: 17

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...

Oratio:

Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diéi venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit. Per Dóminum.

1 Cor. xii: 27-31

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, tértio doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra.

Graduale: Ps. xliv: 17-18

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. v. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.

Luc. vi: 12-19
+

Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
I
n illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis (quos et Apóstolos nominávit): Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andréam fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomǽum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphǽi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat et sanábat omnes.

Credo.

Offertory: Ps. cxxxviii

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta:

Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi solémnia recenséntes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus. Per Dóminum

Præfátio de Apóstolis

Communio: Matt. xix: 28

Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël,, dicit Dóminus.

Postcommunio:

Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, viti præséntis auxílium páriter et futúræ. Per Dóminum.

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!