Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 27 Augusti
Sancti Josephi Calasancti,
Confessóris

Introitus: Ps. xxxiii: 12

Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. [Ps. xxxiii: 2] Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. v. Glória Patri. Veníte fílii.

Oratio:

Deus, qui per sanctum Joséphum Confessórem tuum, ad erudiéndam spíritu intelligéntiæ ac pietátis juventútem, novum Ecclésiæ tuæ subsídium proveníre dignátus es: præsta, quǽsumus; nos, ejus exémplo et intercessióne, ita fácere et docére, ut prǽmia consequámur ætérna. Per Dominum

Sap. x: 10-14

Léctio libri Sapiéntiæ.
J
ustum dedúxít Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret, et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam adversus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt ilium: et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus Deus noster.

Graduale Ps. xxxvi: 30 et 31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus, et non supplantabúntur gressus ejus. 
A
llelúja, allelúja. [v. Jac. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Matth.. xviii: 1-5
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
I
n illo témpore: Accessérunt discípuli Jesum, dicéntes: «Quis putas major est in regnum cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in medio eórum, et dixit: «Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.

Secreta:

Altáre tuum, Dómine, munéribus cumulámus oblátis: ut ejus nobis fíant supplicatióne propítia, cujus nos donásti patrocínio adjuvári. Per Dóminum.

Præfátio Communis

Communio: Marc. x: 14

Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium est enim regnum Dei.

Postcommunio:

Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus: ut, intercedénte sancto Josépho Confessóre tuo, ad majus semper profìciámus pietátis increméntum. Per Dóminum

  



Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!