Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Mártyrum Tempore Paschali
Missa I-Pro Uno Mártyre

Introitus Ps. lxiii: 3

Protexisti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. [Ps. ibid:2] Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. v. Glória Patri.  Protexísti.

1. Pro Martyre Pontifice Oratio:

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, qui pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

2. Pro Martyre Pontifice alia Oratio:

Deus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas, concéde propítious; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

3. pro Martyre tantum Oratio:

Præsta quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beati N. Mártyris tui natalíta cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

4. pro Martyre tantum alia Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Sap. v: 1-5

Léctio libri Sapiéntiæ.
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne, insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.


Alia epistola:

2 ad Timótheum ii: 8-10; iii: 10-12

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Cárissime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cælésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, et Lystris: quales persecutiónes sustínui et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.


Allelúja, allelúja. [Ps. lxxxviii:6] Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. [Ps. xx:4] Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Joann. xv:1-7
+
Sequéntia sancti Evangélli secúndum Joánnem.

In illo tempore: Dixit Jesus discípulis suis: «Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.»

Offertorium: Ps. lxxxviii:6

Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine, et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

1. Pro Martyre Pontifice Secreta:

Hostias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontífice, dicátas méritas, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

2. Pro Martyre Pontifice alia Secreta:

Munera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto N. Martyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

3. pro Martyre tantum Secreta:

Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

4. pro Martyre tantum alia Secreta:

Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps.lxiii:11

Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.

1. Pro Martyre Pontifice Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercédente beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

2. Pro Martyre Pontifice alia Postcommunio:

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercédente Beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

3. pro Martyre tantum Postcommunio:

Da, quæsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

4. pro Martyre tantum alia Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!