Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Pro Pluribus Martyribus
Tempore Paschali (II)

Introitus: Ps. cxliv: 10-11

Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóiam regni tui dicent alleluja, allelúja. [Ps. ibid 1] Exaltábo te Deus meus, Rex: et benedicám nómini tuo in sǽculum. Glória Patri. Sancti tui.

1. Oratio: Pro Pluribus Martyribus Pontificibus

Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum N. et N. nos, quaésumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda. Per Dóminum.

2. Oratio: Pro pluribus Martyribus tantum

Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

3. Item alia Oratio

Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. solemnitáte laetíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.

1 Peter i: 3-7

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secundum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hæreditátem incorruptíbilem, et incontaminátam, et immarcescíbilem, conservátam in cælis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in variis tentatiónibus: ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem, et glóriam, et honórem in revelatióne Jesu Christi Dómini nostri.

alia Epistola

Allelúja, allelúja. v. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja. v. [Ps. cv: 15] Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus. Allelúja.

Joann. xv: 5-11
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei praecépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.»

alia Evangelium

Offertorium Ps. xxxi: 11

Laetámini in Dómino, et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.

1. Secreta: Pro Pluribus Martyribus Pontificibus

Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostrae justítiae fidúciam non habémus, eórum qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. Per Dóminum.

2. Secreta: Pro pluribus Martyribus tantum

Múnera tibi, Dómine, nostrae devotiónis offérimus: quae et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

3. Item alia Secreta

Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio Ps. xxxii: 1

Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.

1. Postcommunio: Pro Pluribus Martyribus Pontificibus

Qǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum solémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

2. Postcommunio: Pro pluribus Martyribus tantum

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

3. Item alia Postcommunio

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.


In Communi Martyrum Tempore Paschali,
alia Epistola, et Evangelium:

Apoc. xix: 1-9

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
I
n diébus illis: Post haec ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in caelo, dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quae corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in saécula saeculórum. Et cecidérunt senióres vigintiquátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: Allelúja. Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus ; et qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. Gaudeámus, et exsultémus, et demus glóriam ei: quia venérunt núptiae Agni, et uxor ejus praeparávit se. Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti, et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.

Joann. xvi: 20-22
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos vero contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúrae propter gáudium: quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!