Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

PRO MARTYRE NON PONTIFICE
Missa III

Introitus: Ps. 20: 2-3

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. [Ps. ibid., 4] Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. v. Glória Patri. In virtúte.

Oratio:

Præsta quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beati N. Mártyris tui natalíta cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

1 ad Cor. xii: 2-11

Léctio libri Sapiéntiae.
Justum dedúxít Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret, et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam adversus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt ilium: et dedit illi claritátem aetérnam, Dóminus Deus noster.

Graduale Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja. [Ps. xx: 4] Posuisti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Verseu sequenti, dicitur
Tractus: Ps. xx: 3-4

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Matth. x: 34-42
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nolíte arbitrári quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis, doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ, accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígida: tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercéden suam.»

Offertorium: Ps. viii: 6-7.

Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta:

Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Communio: Matth. xvi: 24

Qui vult veníre post Me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

Postcommunio:

Da, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!