PRO MARTYRE NON PONTIFICI Introitus: Ps. cxiii: 11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. [Ps. ibid., 2] Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. v. Glória Patri. Lætábitur. Oratio: P ræsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.2 ad Timótheum ii: 8-10; iii: 10-12 Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum. Graduale Ps. xxxvi: 24, 26 J ustus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam. v. Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.Allelúja, allelúja. v. [John viii: 12] Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja. Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti,
dicitur B eátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Matth. x: 26-32 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nihil est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolite ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.» Offertorium: Ps. xxiv: 1-3. P osuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.Secreta: A ccépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.Communio: Ps. l: 21 Q ui mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.Postcommunio: R efécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum. |