Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

PRO MARTYRE PONTIFICE - I

Introitus: Eccli. vl: 30

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit ei.

Oratio:

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, qui pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Jac. i: 12-18

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo cum tentátur, dicat quóniam a Deo tentátur Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus, et illéctus. Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus initium áliquod creatúræ ejus.

Graduale Ps. lxxxviii: 21-22.

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja, allelúja. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus [Ps. xx: 3-4]:

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Luc. xiv: 26-35

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: «Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres adhuc autem et ánimam suam, non potest esse meus discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest esse meus discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessarii sunt, si habet ad perficiéndum ne, posteáquam posúerit fundaméntum et non potúerit perfícere, omnes qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: “Quia hic homo cœpit ædificáre et non potuit consummáre”? Aut qui rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum viginti míllibus venit ad se? Alióquin adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non reúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta:

Hostias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontífice, dicátas méritas, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. lxxxviii:36 et 37-38

Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedis ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum et testis in cælo fidélis.

Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercédente beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!