Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

PRO MARTYRE PONTIFICE - II

Introitus: Dan. iii: 84 et 87

Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et humiles corde, laudate Deum [Ibid., 57] Benedícite, omnia opera Dómini, Dómino: laudate et superexaltate eum in sǽcula.  v.  Glória Patri. Sacerdótes Dei

Oratio:

Deus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas, concéde propítious; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

2 ad Cor. i: 3-7

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte,sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic eritis et consolatiónis: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. viii: 6-7

Glória et honóre coronásti eum. v. Et constituísti eum super ópera mánum tuárum, Dómine.
Allelúja, allelúja. v. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Post Septuagesima omissis Allelúja et versu sequenti,
dicitur Tractus Ps. cxi: 1

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Matt. xvi: 24-27

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, set sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lurcrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 21-22.

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta:

Munera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto N. Martyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Postcommunio:

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercédente Beáto N. Mártyre tuæ atque Pontífice, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!