Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM
Extra Tempus Paschale
Missa I

Introitus: Ps. lxxviii: 11, 12 et 10

Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. [Ps.ibid: 1] Deus, venérunt gentes in hæreditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: postuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. v. Glória Patri. Intret.

Oratio:

Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficem N. et N. nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda. Per Dóminum.

Si non fuerint Pontifices, dicitur Oratio ut in sequenti Missa:

Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

Sap. iii: 1-8

Léctio libri Sapiéntiæ.
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori: et æstimáta est afflíctio éxitus illórum: et quod a nobis est iter extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Graduale Exodi: xv: 11, 6

Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirábilis in majestáte fáciens prodígia. v. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja. v. [Eccli: xliv: 14] Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent generatiónem et generatiónem. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus: Ps. cxxv: 5-6

Qui séminannt in lácrimis, in gáudio metent. v. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. v. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

 Luc. xxi: 9-19 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Cum audiéritis prǽlia, et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis.» Tunc dicébat illis: «Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quem ádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os, et sapiéntiam, cui non póterunt resístere, et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.»

Offertorium: Ps. xxiv: 1-3.

Mirábilis Deus in sanctis suis : Deus Israël, ipsi dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, benedíctus Deus, allelúja.

Secreta:

Adesto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Sap. iii: 4, 5, 6

Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in furnáce probavit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio:

Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum solémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!