Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

COMMUNE PLURIMORUM MARTYRUM
Extra Tempus Paschale
Missa II

Introitus: Eccli. xliv: 15 et 14

Sapiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. [Ps. xxxii: 1] Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. v. Glória Patri. Sapiéntiam.

Oratio:

Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

Si fuerint Pontifices, dicatur Oratio præcedentis Missa:

Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficem N. et N. nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda. Per Dóminum.

Sap. v: 16-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera mea teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile, æquitátem.

Graduale Ps. cxxiii: 7-8

Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium. v. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.
Allelúja, allelúja. v. [Ps. lxvii: 4] Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus: Ps. cxxv: 5-6

Qui séminannt in lácrimis, in gáudio metent. v. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. v. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

  Luc. vi: 17-23 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: «Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esúritis, quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo.»

Offertorium: Ps. cil: 5-6.

Exsultábunt sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.

Secreta:

Munera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc xii: 4

Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Postcommunio:

Præsta nobis, quǽsumus Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!