Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Pro Confessóre Pontífice (I)

[English Text]

Introitus: Eccli. vl: 30

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] (P.T.  Allelúja, allelúja.)  Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit ei.

Oratio:

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dóminum.

Eccli. xliv: 16-27; vl: 3-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum : et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale Eccli. xliv

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. v. Non est invéntus símulis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus [Ps. cxi: 1]:

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Matt xxv: 14-23 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Homo péregre profíciscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinquæ talénta, álli autem duo, álli vero unum unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terran, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens : «Dómine, quinque talénta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.» Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: «Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.»»

 

Offertorium: Ps. lxxxviii: 21-22.

Invéni David servum meum óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta:

Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus : ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercendénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!