Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Pro Confessóre Pontífice (II)

[English Text]

Introitus: Ps cxxxi: 9-10

Sacerdótes tui, Dómine, induant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (T.P. Allelúja. allelúja.) Meménto, Dómine, David servum tuum: et omnis mansuetúdinis ejus. v. Glória Patri. Sacerdótes tui.

Oratio:

Exáudi quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N., Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.

Hebr.. vii: 23-27

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, innocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus: qui non habet necessitátem quotidie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus Dóminus noster.

Graduale: Ps cxxxi: 16-17

Sacerdótes ejus índuam salutáre: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. v. Illuc prodúcum cornu David: parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur:
Tractus Ps. cxi: 1-3

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja v. [Eccli. vl: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

+
Matth.xxiv: 42-47

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
I
n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Vigiláte, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non sineret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam, et det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super omnia bona sua constítuet eum.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Sancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matth xxiv: 46-47

Beátus servus, quem, eum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T.P. Allelúja.)

Postcommunio

Deus, fidélium renumerátor animárum præsta; ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!