Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

COMMUNE SANCTORUM
In Vigiliis Apostolórum

Introitus: Psxxxi: 10 et 11

Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuórum. [Ps. ibid., 3] Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? Glória Patri. Ego autem.

Non dicitur Glória in excélsis.

Oratio:

Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut beáti N. Apostoli tui, quam praevenímus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salutem. Per Dóminum.

Si tamen præcedens Oratio dicta jam fuerit in Missa vel Commemoratione de Comm. Conf. Pont., tunc dicatur sequens:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut beátus N. Apóstolus, cujus prævenímus festivitátem, tuum pronostris reátibus absolúti, a cunctis étiam perículis eruámur. Per Dóminum.

Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ.

Eccli. xliv: 25-27; xlv: 2-4 et 6-9

Léctio libri Sapiéntiæ.
B
enedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide, et lenitáte ipsius, sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ, et disciplinae, et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. v. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátemm tuam per noctem.

Joann. xv: 12-16
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Hoc est præcéptum meum, ut diligitátis invícem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci Mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester máneat ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.»

Offertorium: Ps. viii: 6-7

Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera manum tuárum Dómine.

Secreta:

Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes, tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beati N. Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalítia praevenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ.

Preface of the Apostles

Communio: Ps. xx: 6

Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio:

Sancti Apóstoli tui N., quǽsumus, Dómine, supplicatióne placátus: et véniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.

Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2° et 3° Oratio pro Vigilis asignatæ.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!