Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Abbatum

[English Text]

Introitus: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus (T.P. Allelúja, allelúja). [Ps. ibid., 2] Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Glória Patri. Os justi.

Oratio:

Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N., Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Eccli. xlv: 1-6

Léctio libri Sapiéntiæ.
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide, et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum, et vocem ipsíus et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale Ps. xx: 4-5

Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. v. Vitam pétit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Allelúja, allelúja. [Ps. xci] Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.

Post Septuagesimam: Tractus: Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Matth. ixx: 27-29
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum.

In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: «Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?» Jesus autem dixit illis: «Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.»

Credo.

Offertorium: Ps. xx: 3 et 4.

Desidérium ánimæ ejus tribuísti et, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso (T.P. Allelúja).

Secreta:

Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N., Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc. xii: 42

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T.P. Allelúja).

Postcommunio:

Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N., Abbas, pro nobis intercedéndo: ut, et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!