Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Festórum Beátæ Maríæ Vírginis

English Text

Introitus: Sedulius et Ps. xliv: 2

Salve sancta Parens, eníxa puérpera Regem qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum. (T.P. Allelúja, allelúja) [Ps. xliv 2] Eructávit cor meum verbum bonum dico ego ópera mea Regi. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto: Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Salve.

Oratio:

Concéde nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum.

Ecclesiasticus xxiv: 14-16

Léctio libri Sapiéntiæ.
Ab inítio, et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.

Graduale

Benedícta et venerábilis es, Virgo María quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. [V] Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja, allelúja. [V] Post partum Virgo invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.

In Adventu, loco Versus præcedentis, dicitur:

Allelúja, allelúja. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur:
Tractus:

Gaude María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti. [V] Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti [V] Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale et ejus loco dicitur:
Allelúja

Allelúja, allelúja. [V. Num. xvii: 8] Virga Jesse flóruit. Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. [V. Luc. i: 28] Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Luc. xi: 27-28
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: «Beátus venter, qui te portávit, et úbera quæ suxísti.» At ille dixit: «Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.»

Credo.

Offertorium: Luc. i: 28 et 42.

Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

Præfátio de B. María Vírg. Et te in Festivitáte.

Communio: Ps. l: 21

Beáta víscera Maríæ Vírginis quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (T.P. Allelúja)

Postcommunio:

Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dominum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!