Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Confessóris non Pontíficis (I)

[English Text]

Introitus: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus (T.P. Allelúja, allelúja). [Ps. ibid., 1] Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Glória Patri. Os justi.

Oratio:

Deus, qui nos beáti N. Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalíta cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Eccli. xxxi: 8-11

Léctio libri Sapiéntiæ.
B
eatus vir, qui invéntus est sine mácula: et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Quis probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala et non fecit: ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. [v. Ibid., 3] Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. [v. Jac. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus: Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. [v. Jac. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja. [Eccli: xlv: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

  Luc. xii: 35-40 
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit, et pulsáverit conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília venerit, et inta invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scióte quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T.P. Allelúja).

Secreta:

Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matt xxiv: 46-47

Beátus servus quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T.P. Allelúja).

Postcommunio:

Refécti cibo, potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!