Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Doctorum

[English Text]

Introitus: Eccli. xv: 5

In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spiritu sapiéntiæ, et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. [Ps. xcii: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. In médio.

Oratio:

Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beatum N. minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cælis. Per Dóminum.

2 Tim. iv: 1-8

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum. 
C
aríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: praédica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed a sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus: et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. [Eccli. vl: 6] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

Tractus [Ps. cxi: 1-3]

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. Ecclus. vl: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium : et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Matth.. v: 13-19
+
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: "Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponent eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jóta unum, aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et dócuerit sic hómines mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Credo.

Offertorium: Ps. xci: 13.

Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur.

Secreta:

Sancti N. Pontíficis (Confessóris) tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Communio: Ps. l: 21

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T.P. Allelúja).

Postcommunio:

Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex (Conféssor) tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dominum.

+  +   +

Item alia Epistola pro Doctoribus:

Eccli. xxxix: 6-14

Léctio libri Sapéntiæ
Justus cor suum tradet ad vigilándum dilículo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum : et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!