Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

COMMUNE NON VIRGINUM
II
Pro Nec Virgine Nec Martyre

Introitus: Ps.cxviii: 75 et 120

Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid., 1] Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini. Glória Patri. Cognóvi.

Oratio:

Exaudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beáte N. festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Prov. xxxi: 10-31

Léctio libri Sapiéntiæ.
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul, et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consíllio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit inopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fíllii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítas: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.

Graduale Ps. xxxxiv: 3 et 5

Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 5] Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja.

Tractus:

Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præprávit in ætérnum. [Ps. xxxxiv: 8, 5] Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. v. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 5] Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.

Matth. xiii: 44-52
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Offertorium: Ps. xxxxiv: 3.

Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
(T.P. Allelúja.)

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. xxxxiv: 8

Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
(T.P. Allelúja.)

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.


Item alia Epistola pro Vidua:
1 Tim. v: 3-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Carissime: Víduas honóra quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidélí detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit unius viri uxor, in opéribus bonis. testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.

 


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!