Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

COMMUNE VIRGINUM
Missa I
Pro Vírgine et Martyre

Introitus: Ps. cxviii: 46-57

Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (T.P. Allelúja, allelúja) [Ps. ibid., 1] Beáti immaculát in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri. Loquébar.

Oratio:

Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula, étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítious; ut, qui beátæ N., Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.

Eccli: li: 1-8 et 12

Léctio libri Sapiéntiæ:
C
onfitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium, et in conspectu astántium factus es mihi adjútor. Et liberásti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nómnis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine Deus noster.

Graduale Ps. xxxxiv: 8

Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 15 et 16] Adducéntur regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus:

Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti. [Ps. xxxxiv: 8] Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. v. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. xxxxiv, 15 et 16 et 5] Adducéntur regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja. v. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja.

Matth. xxv: 1-13
+
  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Simile erit regnum cælórum decem virgínibus : quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinquæ autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum : prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus vénit, exite óbviam ei.” Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: “Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur.” Respondérunt prudéntes, dicéntes: “Ne forte, non suffícat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.” Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: “Dómine, Dómine, áperi nobis.” At ille respóndens, ait: “Amen dico vobis, néscio vos.” Vigiláte ítaquæ, quia nescítis diem, neque horam.»

Offertorium: Ps. xxxxiv: 15 et 16.

Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.

Secreta:

Súscipe, Dómine, múnera quæ in beátæ N., Virginis et Martyris tuæ solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (T.P. Allelúja).

Postcommunio:

Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercendénte beáta N., Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!