Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

PRO VIRGINE TANTUM
Missa IV

Introitus: Ps.xliv: 13, 15, et 16

Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vultum tuum.

Oratio:

Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dominum

1 Cor. vii: 25-34

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidelis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes: et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. xliv: 12

Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus Deus tuus. v. [ibid., 1] Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Allelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur Tractus (Ps. xliv: 12, 13, et 10):

Quia concupívit Rex spéciem tuam. v. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in hónore tuo. [Ibid: 15-16] Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus affferéntur tibi. v. Afferéntur in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Hæc est virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja. [Sap. iv: 1] O quam pulchra est casta generátio cum claritáte! Allelúja

Evangelium Simile est regnum cælórum thesáuro abscóndito,  
vel Evangelium
Simile erit regnum cælórum decem virgínibus:

Matth. xiii: 44-52

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I
n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Matth. xxv: 1-13

+  Sequéntia sacnti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Simile erit regnum cælórum decem virgínibus : quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinquæ autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum : prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus vénit, exite óbviam ei.” Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: “Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur.” Respondérunt prudéntes, dicéntes: “Ne forte, non suffícat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.” Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: “Dómine, Dómine, áperi nobis.” At ille respóndens, ait: “Amen dico vobis, néscio vos.” Vigiláte ítaquæ, quia nescítis diem, neque horam.»

Offertorium: Ps xliv: 10

Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultátióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (T.P. Allelúja)

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matth. xiii: 45-56

Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam. (T.P. Allelúja)

Postcommunio:

Satiáti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

  


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!