Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Commune Unius aut Plurium Summorum Pontificum

TEXT IN ENGLISH

Introitus: Joann. xxi: 15-17

Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. xxix., 1]. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Si díligis me....

Oratio:

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum N. (Mártyrem tuum atque) Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Pro pluribus.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátos N. et N. (Mártyres tuos atque) Summos Pontífices, perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.

Si vero agenda sit commemoratio alterius Summi Pontificis, dicitur:

Deus, qui Ecclésiam tuam in apostólicæ petræ solíditate fundátam, ab infernárum éruis terróre portárum: presta, quǽsumus, ut intercedénte beáto N. (Martyre tuo atque) Summo Pontífice, in tua veritáte persístens: contínua securitáte muniátur. Per Dóminum.

1 Petri v: 1-4 et 10-11

    Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
Caríssimi: senióres qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in fúturo revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis inmarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculorum. Amen.

Graduale Ps. cvi: 32, 31

Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. V. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
Allelúja, allelúja. [Matth. xvi: 18] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus Ps. xxxix: 10-11

Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce lábia mea non prohibébo: Dómine tu scisti. V. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. V. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio multo.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Matth. xvi: 18] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.

Matth. xvi: 13-19
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: "Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?" At illi dixérunt: "Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis." Dicit illis Jesus: "Vos autem quem me esse dicitis?" Respóndens Simon Petrus, dixit: "Tu es Christus, Fílius Dei vivi." Respondens autem Jesus, dixit ei: "Beatus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.

Offertorium: Jerem: i: 9-10.

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Alia Secreta, ut supra:

Munera, quæ tibi Dómine lætántes offérimus, súcipe benignus, et præsta: ut intercedénte beáto N. Ecclésia tua et fídei integritáte lætétur, et témporem tranquillitáte semper exúltet. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum

Communio: Matth. xvi: 18

Tu est Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

 Postcommunio:

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dominum.

Alia Postcommunio, ut supra

Multíplica, quǽsumus Dómine, in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti: ut beáti N. (Mártyris tui atque) Summi Pontífices deprecatióne nec pastóri obediéntia gregis nec gregi desit cura pastóris. Per Dominum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!