Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 6 Decembris
S. Nicolai, Ep. et Conf.

[English Text]

Introitus: Eccli. vl: 30

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit.

Oratio:

Deus, qui beátum Nicoláum Pontíficem innúmeris decorásti miráculis: tríbue quǽsumus; ut ejus méritis et précibus, a gehénnæ incéndiis liberémur. Per Dóm.

Fit Commemoratio feriæ

Hebr. xiii: 7-17

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámíni fidem. Jesus Chrístus heri, et hodie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enini grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus igitur ad eum extra castra, ímpropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiæ autem, et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obedíte præpósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.

Graduale Ps. lxxxviii: 21-23

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. v. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja, allelúja. [Ps. xci: 13] Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.

Matt xxv: 14-23
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Homo péregre profíciscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinquæ talénta, álli autem duo, álli vero unum unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terran, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens : «Dómine, quinque talénta tradidisti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.» Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: «Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum.» Ait illi dóminus ejus: «Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.»»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25.

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta:

Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in solemnitáte sancti Antístitis tui Nicolái offérimus: ut per ea, vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

Praefatio Communis vel Præfátio de Adventu

Communio: Ps. lxxxviii: 36-38.

Semel jurávi in sancto meo: semen ejus in ætérnum manébit, et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis.

Postcommunio:

Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine, pro solemnitáte sancti Pontíficis tui Nicolái, sempitérna nos protectióne consérvent. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

 

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!