Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 7 Decembris
In Vigilia Conceptiónis Immaculátæ B. Maríæ Vírginis

Introitus: Ps. lxv: 16

Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ. [Ps. ibid., 1-2] Jubiláte Deo omnis terra: psalmum dícite nómini ejus, date glóriam laudi ejus. Glória Patri. Veníte.

Non dicitur Gloria in excelsis.

Oratio:

Deus, qui Unigéniti tui Matrem ab origináli culpa in sua Conceptióne mirabíliter præservásti: da, quáesumus: ut sua nos intercessióne munítos, corde mundos fácias suæ interésse festivitáti. Per eúmdem.

2° pro S. Ambrosio

Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beatum Ambrósium minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habuímus in terris, intercessórem habére mereámur in cælis.

3° pro Feria

Ecclesiastes: xxiv: 23-31

Léctio libri Sapiéntiæ
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnes viæ et veritátis: in me omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me adhuc esúrient: et qui bibunt me adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnum habébunt.

Graduale: Proverbii ix: 1

Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem. [Ps. lxxxvi] Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.

Matth. i: 1-16
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Mattháeum.

Liber generatiónis Jesu Christi fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uríæ. Salomónem autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abiam. Abias autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. Josías autem génuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post trans­migratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.

Offertorium: Cant. vi: 2

Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.

Secreta:

Múnera nostra, Dómine, apud tuam cleméntiam immaculátæ Dei Genitrícis comméndet orátio: quam ab omni origináli labe præservásti: ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur: Qui tecum.

2° pro S. Ambrósio

Omnípotens sempitérne Deus, múnera tua majestáti obláta, per intercessiónem beáti Ambrósii Confessóris tui atque Pontíficis, ad perpétuam nobis fac proveníre salútem.

3° pro Feria

Prefatio communis

Communio: Cant. vi: 9

Quæ est ista progréditur quasi auróra consurgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríblis ut castrórum ácies ordináta?

Postcommunio:

Concéde miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsidium: ut, qui immaculátæ Conceptiónis Genitrícis unigéniti Fílii tui festivitátem prævenímus; intercessiónis ejus auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per eúmdem. Dóminum.

2° pro S. Ambrósio:

Sacraménta salútis nostræ suscipiéntes, concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Ambrósii Confesóris tui atque Pontíficis, nos ubíque orátio ádjuvet in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.

3° pro Feria

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!