Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 10 Decembris
In Translatióne Almæ Domus B. Maríæ Vírginis
III Classis

Introitus: Genesis xxviii: 17

Terríblis est locus iste: hic domus Dei est, et porta cæli: et vocábitur aula Dei. (P.T. Allelúja) [Ps. lxxxiii] Quam dilécta tabernácula tua, Dómine, virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Glória Patri.  Terríblis est.

Collect:

Deus, qui beáte Maríæ Vírginis domum per incarnáti Verbi mystérium misericórditer consecrásti, eámque in sinu Ecclésiæ tuæ mirabíliter collócasti: concéde; ut, segregáti a tabernáculis peccatórum, digni efficiámur habitatóres domus sanctæ tuæ. Per eúmdem Dóminum.

Eccli. xxiv: 11-13 et 15-20

In ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.

Gradual: Ps. xxvi: 4

Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ. Ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum ejus. Allelúja, allelúja. [Ps. lxxxiii] Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábut te. Allelúja.

 Post Septuagesima; Tractus  Ps. lxxxiii: 5 et 11

Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábut te. Mélior est dies una in átriis tuis super mília. Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitá in tabernáculis peccatórum.

Tempore autem Paschali:  Alleuja:  Ps. lxxxiii: 5 et 11

Allelúia, allelúia. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábut te. Mélior est dies una in átriis tuis super mília. Allelúia.

Luc. i: 26-38
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galiláeæ, cui nomen Názereth, ad Vírginem despon­sátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: qui non erit impossíble apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Offertory: Ps. v: 8

Introíbo in domum tuam, adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.

Secret:

Accipe, quáesumus, Dómine, múnera in hac sacra domo dignánter obláta: et, béatæ Maríæ Vírginis suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.

Preface of the Blessed Virgin: Et te in Festivitáte.

Communio: Proverbii viii: 34-35

Beátus qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.

Postcommunion:

Quáesumus, Dómine Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!