Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die Decembris 13
Sanctæ Lúciæ, Virg. et Mart.

Introitus:

Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. [Ps. 44: 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Glória Patri. Diléxisti

Oratio:

Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae LúciæVírginis et Mártyris tuæ festivitáte gaudédmus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octacvæ Conceptionis Immaculatæ.

Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe preservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

2 Cor. x: 17-18; xi: 1-2

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios:
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale Ps. xliv: 5

Diléxisti justítiam, et odísti iniquitátem: v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja. (Ps. ibid: 3) Diffúsa est gratia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sæculum sæculi. Alleluja.

Matth. xiii: 44-52
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore:Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Offertorium: Ps. xxxxiv: 15 et 16.

Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóm.

Et fit Commemoratio Octacvæ Conceptionis Immaculatæ

Salutárem hóstiam, quam in solemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offférimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum.

Fit Commemoratio feriæ

Communio: Ps cxviii: 161-162

Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóquia tua, quasi qui invénit spólia multa.

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octacvæ Conceptionis Immaculatæ

Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátum beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti:. Per Dominum.

Fit Commemoratio feriæ

  


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!