Dominica Quarta post Pascha Introitus: Ps. xcvii: 1 et 2 Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. [Ps. ibid., 1]. Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. Glória Patri. Cantáte. Oratio: Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum. 2. de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa Jacobi i: 17-21 Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. Allelúja, allelúja. [Ps. cxvii: 16] Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja. [Rom. vi: 9] Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja. 9 Joann. xvi: 5-14 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. Credo. Offertorium: Ps. lxv: 1-2 et 16. Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dícite nómini ejus: veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétes Deum, quanta fecit Dóminus ánima meæ, allelúja. Secreta: Deus, qui nos per hujus sacrifícii veneránda commércia, unius summæ divinitátis partícipes effecísti: presta quǽsumus; ut sicut tuam cognóscimus veritátem sic eum dignis móribus assequámur. Per Dóminum. 2.
de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa Communio: Joann. xvi: 8 Cum vénerit Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício, allelúja, allelúja. Postcommunio: Adesto nobis, Dómine Deus noster; ut per hæc, quæ fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis, et a perículis ómnibus eruámur. Per Dominum. 2. de S. Maria. 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa |