Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica infra Octavam Epiphaniæ
III Classis
Missa hujus Dominicæ infra Octavam impedita, si ipsa Dominica a die 7 ad 11 Januarii occurrerit, reponitur in proximorem sequentem Feriam, in qua Officium agatur de Octava; si autem occurrerit die 13 Januarii resumitur die 19 ejusdem mensis.

[English Text]

Introitus: Prov. xxiii: 24 et 25

In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: ecce cujus impérii nomen est in ætérnum. [Ps. ic, 1] Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. V. Glória Patri. In excélso.

Dicitur Gória in excélsis, etiam si hæc Missa resumatur post diem 13 Januarii.

Oratio:

Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis populi cælésti pietáte proséquere: ut et quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda quæ víderint, convaléscant. Per Dóminum.

Commemoratio Octavæ

Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítious; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúmdem Dominum.

Rom. xii: 1-5

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos.
Fratres: Obsecro per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. Et nolíte conformári huic sǽculo sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere, quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fidei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus ómnia autem membra non eúmdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter altérius membra: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. lxxi: 18 et 3

Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui facit mirabília magna solus a sǽculo. V. Suscípiant montes pacem pópulo tuo, et colles justítiam.
Allelúja, allelúja. [Ps. ic: 1] Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. Allelúja.

Luc. ii: 42-52
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Cum factus esset annórum duódecim ascendéntibus illis Jerusólymam secundum consuetúdinem diei festi consummatísque diébus cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes regréssi sunt in Jerúsalem requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater eius ad illum: «Fíli, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.» Et ait ad illos: «Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse?» Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater eius conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum, et hómines.

Credo.

Offertorium: Ps. ic: 1-2

Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus.

Secreta:

Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper, et múniat. Per Dóminum.

Commemoratio Octavæ

Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítious intuére: quibus non jam aurum, thus, et myrrha profértur; sed quod eisdem munéribus declarátur, immolátor, et súmitur, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster. Qui tecum.

Præfátio de Epiphania, et de ea dicitur Communicántes, nisi post Octavam Missa resumatur.

Communio: Ps. l: 21

Fíli, quid fecísti nobis sic? ego et pater tuus doléntes quærebámus te. Et quid est, quod me quærebátis? nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse?

Postcommunio:

Supplices te rogámus, omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dominum.

Commemoratio Octavæ

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut quæ solémni celebrámus offício, purificátæ mentis intelligéntia consequámur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!