Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris

II Classis

Statio ad Ss. duodecim Apóstolos

Introitus: Ps. civ: 3-4

Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper. [Ps. ibid: 1] Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. v. Glória Patri. Lætétur cor.

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus : ut observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus, et mente. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Osée xiv: 2-10

Léctio Osée Prophétæ:
Hæc dicit Dóminus Deus: «Convértere Israël ad Dóminum Deum tuum: quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum: et dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, áccipe bonum: et reddémus vítulos labiórum nostrórum. Assur non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec dicémus ultra: Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia eius, qui in te est, miseréberis pupílli. Sanábo contritiónes eórum, díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix ejus ut Libáni. Ibunt rami eius, et erit quasi olíva glória ejus: et odor ejus ut Libáni. Converténtur sedéntes in umbra ejus: vivent trítico, et germinábunt quasi vínea: memoriále eius sicut vinum Libáni. Ephraïm quid mihi ultra idóla? ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abíetem viréntem: ex me fructus tuus invéntus est. Quis sápiens, et intélliget ista? intélligens, et sciet hæc? Quia réctæ viæ Dómini, et justi ambulábunt in eis: prævaricatóres vero córruent in eis.»

Graduale: Ps cxii: 5-7

Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. v. Dómine, refúgiam factus es nobis, a generatióne et progénie.

Marc. ix: 16-28

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Rogabat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: «Hic si esset prophéta, sciret útique quæ et qualis est mílier, quæ tangit eum : quia peccátrix est.» Et respóndens Jesus, dixit ad illum: «Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: «Magíster, dic.» «Duo debitóres erant cuídam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et alius quinquagínta. Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit?» Respóndens Simon, dixit: «Æstimo quia is cui plus donavit.» At ille dixit: «Recte judicasti. Et convérsus ad múlierem, dixit Simoni: «Vides hanc múlierem ? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi : remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit.» Dixit autem ad illam: «Remittúntur tibi peccáta.» Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: «Quis est hic qui étiam peccáta dimíttit?» Dixit autem ad mulíerem: «Fides tua te salvam fecit: vade in pace.»

Offertorium: Ps cii: 2 et 5

Bénedic ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquillæ, juvéntus tua.

Secreta:

Accépta tibi sint, Dómine, quǽsumus, nostri dona jejúnii: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempíterna promíssa perdúcant. Per Dóminum.

Alia Secretæ, ut supra

Præfatio Communis

Communio: Ps. cxviii: 22 et 24

Aufer a me oppróbrium et contémptum, qui mandáta tua exquisívi, Dómine: nam et testimónia tua meditátio mea est.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut de percéptis munéribus grátias exhibéntes, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

Alia Postcommuniones, ut supra

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!