Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 1 Februarii
S. Ignátii, Epíscopi et Mártyris

Introit: Galatians vi: 14

Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. (Ps. cxli: 2) Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum. Glória Patri. Mihi autem.

Collect:

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Rom. viii: 35-39

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
F
ratres: Quis nos separábit a caritáte Christi: tribulátio, an angústia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisionis). Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque princípátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra álía póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale: Eccli. 44: 16

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. v. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. [Gal. ii:19-20] Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja

Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps xx: 2-4

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

In Missis votivis tempore Paschali omittitur Graduale
et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Gal. ii:19-20] Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja v. [Ps. xx: 4] Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Joann. xii: 24-26
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fuérit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánímam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vltam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.»

Offertorium: Ps. viii: 6-7

Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuarum, Dómine.

Secreta

Hóstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium, Per Dóminum,

Praefatio Communis

Communio:

Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.

Postcommunio:

Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster : ut, cujus exsequimur cultum, intercedente beato Ignatio Martyre tuo at que Pontifice, sentiamus effectum. Per Dominum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!