Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 5 Februarii
Sanctæ Agathæ, Vírginis et Mártyris

Introit:

Gaudeámus omnes in Dómino diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis: de cujus passióne gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. [Ps. xliv, 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. Glória Patri. Gaudeámus.

Oratio:

Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula, étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Agathæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.

1 Cor. i: 26-31

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

Fratres: Vidéte vocatiónem vestram, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quae stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea qua non sunt, ut ea quae sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso autem vos estis et in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.

Graduale

Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. v. Flúminis ímpetus lætíficat cívitátem Dei: sanctficàvit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja. Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Allelúja.

Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps cxxv: 5-6

Qui séminant in lácrimis, in gaudio metent. v. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. v. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos..

Matth. xix: 3-12
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi tentántes eum et dicéntes si licet hómini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa? Qui respóndens ait eis: «Non legístis, quia, qui fecit hóminem ab inítio másculum et féminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit homo non séparet.» Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii et dimíttere?» Ait illis: «Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab initio autem non sic fuit. Dico autem vobis quia quicúmque dimíserit uxórem suam nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit mœchátur: et qui dimíssam dúxerit mœchátur.» Dicunt ei discípuli ejus: «Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit núbere.» Qui dixit illis: «Non omnes cápiunt verbum istud sed quibus datum est.  Sunt enim eunúchi qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunúchi qui facti sunt ab homínibus: et sunt eunuchi qui se ipsos castravérunt propter regnum cælórum. Qui potest cápere capiat.»

Offertorium: Ps. xxxxiv: 15 et 16.

Afferéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.

Secreta:

Súscipe, Dómine, múnera quæ in beátæ Agathæ Virginis et Martyris tuæ solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio:

Qui me dignátus est ab omni plaga curáre, et mamíllam meam meo péctori restitúere, ipsum invoco Deum vivum.

Postcommunio:

Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercendénte beáta Agatha Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.  Per Dóminum.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!