Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 6 Februarii
S. Titi

Episcopi et Confessoris

Introitus: Eccli. vl: 30

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit ei.

Oratio:

Deus, qui beátum Titum Confessórem tuum atque Pontíficem apostólicis virtútibus decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut juste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cæléstem pátriam perveníre mereámur. Per Dóm.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Deinde Commemoratio S. Dorothæ, Virg. et Mart.

Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Doróthea Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dóminum.

Eccli. xliv: 16-27; vl: 3-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale Eccli. xliv

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. v. Non est invéntus símulis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus [Ps. cxi: 1]:

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. v. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. v. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

 Luc. x: 1-9
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 21-22.

Invéni David servum meum óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta:

Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Deinde Commemoratio S. Dorothæ, Virg. et Mart.

Hostias tibi, Dómine, beátæ Dorótheæ Vírginis et Mátryris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tribue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. l: 21

Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus : ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercendénte beáto Tito Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Deinde Commemoratio S. Dorothæ, Virg. et Mart.

Divini múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Doróthea Vírgine et Mátryre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!