Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 11 Februarii
In Apparitióne Beátæ Maríæ Vírginis Immaculatæ

Introitus: Apoc xxi: 2

Vidi civitátem sanctam, Jerúsalem novam, descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátum viro suo. [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vidi civitátem sanctam.

Oratio:

Deus, qui per immaculátum Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: supplices a te quǽsumus; ut ejúsdem Vírginis Apparitiónem celebrántes, salútem mentis et córporis consequámur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Apoc. xi: 19; xii: 1 et 10

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apértum est templum Dei in cælo: et visa est arca testaménti ejus in templo ejus, et facta sunt fúlgura, et voces, et terræmótus, et grando magna. Et signum magnum appáruit in cælo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: «Nunc facta est salus, et virtus, et regnun Dei nostri, et potéstas Christi ejus.»

Graduale:Cant. ii:12

Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit, vox túrturis audita est in terra nostra. v. [ibid: 10 et 14] Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petræ, in caverna maceriæ..
Allelúja, allelúja. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decora Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti dicitur

Tractus: Judith xv: 10

Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. v. Tota pulchra es, María : et mácula orignális non est in te. v. Felix es, sacra Vírgo María, et omni laude digníssima, quæ serpéntis caput virgíneo pede contrivísti.

 Luc. i: 26-31
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názereth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: «Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.» Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: «Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum.» 

Credo.

Offertorium: Luc. i: 28

Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.

Secreta:

Hóstia laudis, quam tibi, Dómine, per merita gloriósæ et immaculáte Vírginis offérimus, sit tibi in odórem suavitátis, et nobis optátem cónferat córporis et ánimæ sanitátem.. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Præfátio de B. María Vírg. Et te in Conceptióne Immaculáta.

Communio: Ps. lxiv: 10

Visitásti terram et inebriásti eam, multiplicásti locupletáre eam.

Postcommunio:

Quos cælésti, Dómine, aliménto satiásti, súblevet déxtera Genitrícis tuæ immaculátæ: ut ad ætérnam pátriam, ipsa adjuvánte, perveníre mereámur: Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!