Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 15 Februarii
Ss. Faustíni et Jovítæ, Mártyrum

Missa Salus autem de Communi plurimorum Martyrum extra tempus Paschale Missa III cum Orationibus ut infra. Et in Quadragesima fit Commemoratio Feriæ:

Oratio (C):

Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Faustíni et Jovítæ solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis accendámur exémplis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Secreta (P):

Adesto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

Praefatio Communis

Postcommunio (P):

Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum solémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!